Hľadaný výraz: Lk 6,32-36, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
32 Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt. 33 Et si bene feceritis his, qui vobis bene faciunt, quae vobis est gratia? Si quidem et peccatores idem faciunt. 34 Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quae vobis gratia est? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant aequalia. 35 Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. 36 Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est.

1

mail   print   facebook   twitter